Zufallsbild

abtei-rohr.jpg
  1. Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus.
  2. Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres,
  3. qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur,
  4. sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.
  5. Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat.
  6. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; 
  7. et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis.  
  8. Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere;
  9. cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.