Zufallsbild

kloster-neustift-ortenburg.jpg
  1. Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 
  2. Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio.
  3. Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis
  4. traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
  5. Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 
  6. nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.