Zufallsbild

abtei-mariae-heimsuchung-steinfeld.jpg
  1. Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 
  2. qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.
  3. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 
  4. Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem.
  5. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat,
  6. ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 
  7. usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.