Zufallsbild

kloster-koeln.jpg
  1. Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 
  2. hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. 
  3. Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 
  4. Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 
  5. sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.