Kloesterbilder

  1. Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, 
  2. ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.
  3. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, 
  4. id est ut honore se invicem praeveniant,  
  5. infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent,
  6. oboedientiam sibi certatim impendant;
  7. nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; 
  8. caritatem fraternitatis caste impendant, 
  9. amore Deum timeant,
  10. abbatem suum sincera et humili caritate diligant, 
  11. Christo omnino nihil praeponant,
  12. qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.