Kloesterbilder

  1. Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis.
  2. Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari.
  3. Ergo, quamvis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis, perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, 
  4. quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum,  
  5. et alibi: Mors et vita in manibus linguae.
  6. Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit.
  7. Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subiectione reverentiae requirantur.
  8. Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia aeterna clausura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia discipulum aperire os non permittimus.