Zufallsbild

Unbenannt-1.jpg

Kapitel 18 - Die Ordnung der Psalmen

  1. Als erstes wird der Vers gesungen "O Gott, komm mir zu Hilfe; Herr, eile mir zu helfen. Ehre sei dem Vater" Dann folgt der Hymnus der Gebetszeit.
  2. Zur Prim am Sonntag singt man vier Abschnitte des Psalmes 118. 
  3. In den folgenden Gebetszeiten Terz, Sext, Non werden je drei Abschnitte dieses Psalmes 118 gesungen.
  4. Zur Prim am Montag singt man drei Psalmen, nämlich Psalm 1, Psalm 2 und Psalm 6. 
  5. Auch zur Prim an den folgenden Tagen bis zum Sonntag werden der Reihe nach je drei Psalmen gesungen bis zum Psalm 19; dabei werden jedoch Psalm 9 und Psalm 17 geteilt. 
  6. So können die Vigilien des Sonntags immer mit Psalm 20 einsetzen.
  7. Zur Terz, Sext und Non des Montags werden die restlichen neun Abschnitte des Psalmes 118 gesungen, je drei zu jeder Gebetszeit. 
  8. So ist Psalm 118 auf zwei Tage verteilt, nämlich auf Sonntag und Montag. 
  9. Am Dienstag werden dann zur Terz, Sext und Non je drei Psalmen gesungen, angefangen von Psalm 119 bis Psalm 127, zusammen neun Psalmen. 
  10. Diese Psalmen werden bis zum Sonntag jeweils bei denselben Gebetszeiten wiederholt, wie auch die Ordnung der Hymnen, Lesungen und Versikel an allen Tagen unverändert beibehalten wird. 
  11. So beginnt man am Sonntag immer mit Psalm 118.
  12. Zur Vesper werden täglich vier Psalmen feierlich gesungen, 
  13. angefangen von Psalm 109 bis Psalm 147; 
  14. ausgenommen sind Psalmen, die schon anderen Gebetszeiten zugewiesen wurden, nämlich die Psalmen 117 bis 127, Psalm 133 und 142. 
  15. Alle anderen sind zur Vesper zu singen. 
  16. Weil aber drei Psalmen fehlen, sind die längeren der genannten Reihe zu teilen, nämlich Psalm 138, Psalm 143 und Psalm 144. 
  17. Weil Psalm 116 kurz ist, wird er mit Psalm 115 verbunden. 
  18. Damit ist die Reihe der Vesperpsalmen festgelegt. Für alles übrige gilt die oben gegebene Ordnung, also für Lesung, Responsorium, Hymnus, Versikel und Canticum.
  19. Zur Komplet werden täglich dieselben Psalmen wiederholt, nämlich Psalm 4, Psalm 90 und Psalm 133.
  20. Damit ist die Ordnung des Psalmengesangs am Tage festgelegt. Die anderen Psalmen verteile man gleichmäßig auf die Vigilien der sieben Nächte. 
  21. Dabei teilt man die längeren Psalmen und bestimmt so zwölf für jede Nacht.
  22. Wir machen ausdrücklich auf folgendes aufmerksam: Wenn jemand mit dieser Psalmenordnung nicht einverstanden ist, stelle er eine andere auf, die er für besser hält. 
  23. Doch achte er unter allen Umständen darauf, daß jede Woche der ganze Psalter mit den 150 Psalmen gesungen und zu den Vigilien am Sonntag stets von vorn begonnen wird. 
  24. Denn Mönche, die im Verlauf einer Woche weniger singen als den ganzen Psalter mit den üblichen Cantica, sind zu träge im Dienst, den sie gelobt haben. 
  25. Lesen wir doch, daß unsere heiligen Väter in ihrem Eifer an einem einzigen Tag vollbracht haben, was wir in unserer Lauheit wenigstens in einer ganzen Woche leisten wollen.
  1. In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. 
  2. Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; 
  3. reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur.
  4. Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 
  5. et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. 
  6. Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.
  7. Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur.
  8. Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 
  9. tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. 
  10. Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 
  11. Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.
  12. Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 
  13. Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo,
  14. exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 
  15. reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 
  16. Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 
  17. centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur.
  18. Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur.
  19. Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium.
  20. Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 
  21. partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem.
  22. Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit,
  23. dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 
  24. Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 
  25. dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.